- FERMENTUM
- FERMENTUMapud Plaut. in Casina, de muliere, quae irâ, et indignatione exardescebat, in Casina. Act. 2. sc. v. v. 17.Nunc in fermento tota est, ita turget mihi.quid sit notum. Ex ipsa farina sit, quae subigitur prius, quam adda. tur sal, ad pultis modum decoctâ, et relicta, donec acescat, Plin. l. 18. c. XI. Sicqueve mixtum farinae, exiguâ quantitate, massam fervefacit et attollit, Lucae c. 13. v. 21. Ο῾μοία ἐςὶ ζύμῃ, ἣν λαβοῦσα γυνὴ ενέκρυψεν εἰς ἀλεύρου σάτα τρία, ἓως οὗ ἐζυμώθη ὅλον,, Simile est (RegnumDei) fermento, quod acceptum mulier indidit in farinae sata tria, usque quo fermentaretur tota. Validiota nempe esse corpora, quae fermentato pane aluntur, palam est, Plin. ibid. Interim a Sacris illud maximâ parte abesse, vuluit Deus. Levit. c. 2. v. XI. Nullum munus, quod offeretis Iehovae, conficitor fermentatum: nam ex nullo fremento et ex nullo melle adolebitis Quod Iudaei propter idololatrias factum hariolantur, cumqueve isti rebus illis ad sacrificia uterentur, Deum contrariis ritibus placari voluisse. Apostolus vero ad mores refert, 1. Cor. c. 5. v. 7. et 8. Galat. c. 5. v. 9. Nempe in fermento, etsi alioqui ad vitam hanc utili, corruptionis tamen symbolum ipsi quoqueve Ethnici agnovêre. Unde Plutarch. Quaest. Rom. 109. scribit, non licuisse Flamini Diali fermentum tangere, quod et ipsum natum ex corruptione, et farinam, cui admiscerur, corumpat: qua de re plura apud A. Gell. l. 10. c. 15. et Ant. Thys. ac Iac. Oisel. Not. ad illum. Inprimis vero in Paschate usus eius prohibitus. Quamvis enim in oblationibus ex rebus inanimatis fieri solitis, quae minchah Hebraeis, maxmime quae fiebant ex simila, fermentum adhibere nefas esset: (de quibus Levitici locus intelligendus) vide quoqueve Amos. c. 4. v. 5. in sacrificiis tamen aliis, in quibus Hebraei agitabant convivia ex carnibus sacrificiorum poterant uti pane fermentato quod contra Tacitum notandum Hist. l. 5. azymis semper usos fuisse Iudaeos, tradentem. At Pascha mactare non licebat, donec fermentum omne ex domibus expurgatum eset, idqueve per integrum septiduum, sub poena non exclusionis solum ex communione Ecclesiae Israelis, sed etiam mortis transgressoribus irrogandae, Exod. c. 12. v. 15. c. 23. v. 18. et Deut. c. 16. v. 3. Vide A. Rivetum Comm. in Exod. h. c. et supra ubi de Axymorum Festo. Adde Ioh. Buxtorfium Synag. Iudarc. c. 12. ubi de inepta ac superstitiosa hodiernorum Iudaeorum circa hanc legem scrupulositate varia habet. In oblatione tamen primitiarum, quae siebat festo Pentecostes, duos panes fermentatos offerre licebat, ex lege Levit. c. 2. v. 12. c. 23. v. 17. Quod factum idem docet Burmannus, ut hoc pacto reliquiae veteris hominis in iis, qui in Christo sanctificantur, adhuc in hac vita superstites, indigitarentur, Meditat. in h. l. etc. Plura de Fermento, inprimis de variis Veterum illud conficiendi modis vide apud Plin. ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.